gaio volteio capitone 360x360
  • Fonte dell'immagine: www.debastiani.it
  • Gaio Volteio Capitone | it.wikipedia.org
  • Aldo Toffoli, Vulteio Opitergino | De Bastiani Editore | 2013 | oggitreviso.it | Il Dialogo, gennaio 2014, p. 14
  • Volteio Capitone da Oderzo: Episodio della Farsaglia di Marco Anneo Lucano, Con notizie e note di Nazzareno Meneghetti, Mancia-La Commerciale, Conegliano, 1930 | biblioteche.regione.lombardia.it
  • Scrivere di storia. Una perla contagiosa a proposito di una infondata estrapolazione dal passo di Lucano | Il Flaminio - Rivista quadrimestrale di studi vittoriesi - Dicembre 1979 | web.archive.org
  • Régine Utard, Entre épopée et tragédie: le suicide de Vultéius dans la Pharsale de Lucain (IV, 448-581), «Revue belge de Philologie et d'Histoire», pp. 81-100 | persee.fr | Leggi pdf

Le fonti latine
Lucano, Bellum civile sive Pharsalia, IV, vv. 402-581 | thelatinlibrary.com/lucan | hs-augsburg.de
Floro, Epitome di storia romana, II, 13, 32-33 | thelatinlibrary.com/florus

Le fonti latine

Il passo di Lucano dal IV libro del Bellum civile sive Pharsalia, vv. 402-581

Non eadem belli totum fortuna per orbem
constitit, in partes aliquid sed Caesaris ausa est.
Qua maris Hadriaci longas ferit unda Salonas
et tepidum in molles Zephyros excurrit Iader,
illic bellaci confisus gente Curictum,
quos alit Hadriaco tellus circumflua ponto,
clauditur extrema residens Antonius ora
cautus ab incursu belli, si sola recedat,
expugnat quae tuta, fames. non pabula tellus
pascendis summittit equis, non proserit ullam
flava Ceres segetem; spoliarat gramine campum
miles et attonso miseris iam dentibus arvo
castrorum siccas de caespite volserat herbas.
Ut primum adversae socios in litore terrae
et Basilum videre ducem, nova furta per aequor
exquisita fugae. neque enim de more carinas
extendunt puppesque levant, sed firma gerendis
molibus insolito contexunt robora ductu.
Namque ratem vacuae sustentant undique cupae
quarum porrectis series constricta catenis
ordinibus geminis obliquas excipit alnos;
nec gerit expositum telis in fronte patenti
remigium, sed, quod trabibus circumdedit aequor,
hoc ferit et taciti praebet miracula cursus,
quod nec vela ferat nec apertas verberet undas.
Tum freta servantur, dum se declinibus undis
aestus agat refluoque mari nudentur harenae.
iamque relabenti crescebant litora ponto:
missa ratis prono defertur lapsa profundo
et geminae comites. cunctas super ardua turris
eminet et tremulis tabulata minantia pinnis.
Noluit Illyricae custos Octavius undae
confestim temptare ratem, celeresque carinas
continuit, cursu crescat dum praeda secundo,
et temere ingressos repetendum invitat ad aequor
pace maris. Sic, dum pavidos formidine cervos
claudat odoratae metuentis aera pinnae
aut dum dispositis attollat retia varis,
venator tenet ora levis clamosa Molossi,
Spartanos Cretasque ligat, nec creditur ulli
silva cani, nisi qui presso vestigia rostro
colligit et praeda nescit latrare reperta
contentus tremulo monstrasse cubilia loro.
Nec mora, conplentur moles, avideque petitis
insula deseritur ratibus, quo tempore primas
inpedit ad noctem iam lux extrema tenebras.
At Pompeianus fraudes innectere ponto
antiqua parat arte Cilix, passusque vacare
summa freti medio suspendit vincula ponto
et laxe fluitare sinit, religatque catenas
rupis ab Illyricae scopulis. nec prima nec illam
quae sequitur tardata ratis, sed tertia moles
haesit et ad cautes adducto fune secuta est.
Inpendent cava saxa mari, ruituraque semper
stat, mirum, moles et silvis aequor inumbrat.
Huc fractas Aquilone rates summersaque pontus
corpora saepe tulit caecisque abscondit in antris;
restituit raptus tectum mare, cumque cavernae
evomuere fretum contorti verticis undae
Tauromenitanam vincunt fervore Charybdim.
Hic Opiterginis moles onerata colonis
constitit; hanc omni puppes statione solutae
circumeunt, alii rupes ac litora conplent.
Vulteius tacitas sensit sub gurgite fraudes
(dux erat ille ratis); frustra qui vincula ferro
rumpere conatus poscit spe proelia nulla
incertus qua terga daret, qua pectora bello.
Hoc tamen in casu quantum deprensa valebat
effecit virtus: inter tot milia captae
circumfusa rati et plenam vix inde cohortem
pugna fuit, non longa quidem; nam condidit umbra
nox lucem dubiam pacemque habuere tenebrae.
Tum sic attonitam venturaque fata paventem
rexit magnanima Vulteius voce cohortem:
«libera non ultra parva quam nocte iuventus,
consulite extremis angusto in tempore rebus.
Vita brevis nulli superest qui tempus in illa
quaerendae sibi mortis habet; nec gloria leti
inferior, iuvenes, admoto occurrere fato.
Omnibus incerto venturae tempore vitae
par animi laus est et, quos speraveris, annos
perdere et extremae momentum abrumpere lucis,
accersas dum fata manu: non cogitur ullus
velle mori. Fuga nulla patet, stant undique nostris
intenti cives iugulis: decernite letum,
et metus omnis abest. Cupias quodcumque necesse est.
Non tamen in caeca bellorum nube cadendum est
aut cum permixtas acies sua tela tenebris
involvent. Conferta iacent cum corpora campo,
in medium mors omnis abit, perit obruta virtus:
nos in conspicua sociis hostique carina
constituere dei; praebebunt aequora testes,
praebebunt terrae, summis dabit insula saxis,
spectabunt geminae diverso litore partes.
Nescio quod nostris magnum et memorabile fatis
exemplum, Fortuna, paras. Quaecumque per aevum
exhibuit monimenta fides servataque ferro
militiae pietas, transisset nostra iuventus.
Namque suis pro te gladiis incumbere, Caesar,
esse parum scimus; sed non maiora supersunt
obsessis tanti quae pignora demus amoris.
Abscidit nostrae multum fors invida laudi,
quod non cum senibus capti natisque tenemur.
Indomitos sciat esse viros timeatque furentis
et morti faciles animos et gaudeat hostis
non plures haesisse rates. Temptare parabunt
foederibus turpique volent corrumpere vita.
O utinam, quo plus habeat mors unica famae,
promittant veniam, iubeant sperare salutem,
ne nos, cum calido fodiemus viscera ferro,
desperasse putent. Magna virtute merendum est,
Caesar ut amissis inter tot milia paucis
hoc damnum clademque vocet. Dent fata recessum
emittantque licet, vitare instantia nolim.
Proieci vitam, comites, totusque futurae
mortis agor stimulis: furor est. Agnoscere solis
permissum, quos iam tangit vicinia fati,
victurosque dei celant, ut vivere durent,
felix esse mori». Sic cunctas sustulit ardor
mobilium mentes iuvenum. Cum sidera caeli
ante ducis voces oculis umentibus omnes
aspicerent flexoque Vrsae temone paverent,
idem, cum fortes animos praecepta subissent,
optavere diem. Nec segnis vergere ponto
tunc erat astra polus; nam sol Ledaea tenebat
sidera, vicino cum lux altissima Cancro est;
nox tum Thessalicas urguebat parva sagittas.
Detegit orta dies stantis in rupibus Histros
pugnacesque mari Graia cum classe Liburnos.
Temptavere prius suspenso vincere bello
foederibus, fieret captis si dulcior ipsa
mortis vita mora. stabat devota iuventus
damnata iam luce ferox securaque pugnae
promisso sibi fine manu, nullique tumultus
excussere viris mentes ad summa paratas;
innumerasque simul pauci terraque marique
sustinuere manus: tanta est fiducia mortis.
Utque satis bello visum est fluxisse cruoris
versus ab hoste furor. Primus dux ipse carinae
Vulteius iugulo poscens iam fata retecto
«ecquis» ait «iuvenum est cuius sit dextra cruore
digna meo certaque fide per volnera nostra
testetur se velle mori?» Nec plura locuto
viscera non unus iam dudum transigit ensis.
Conlaudat cunctos, sed eum cui volnera prima
debebat grato moriens interficit ictu.
Concurrunt alii totumque in partibus unis
bellorum fecere nefas. Sic semine Cadmi
emicuit Dircaea cohors ceciditque suorum
volneribus, dirum Thebanis fratribus omen;
Phasidos et campis insomni dente creati
terrigenae missa magicis e cantibus ira
cognato tantos inplerunt sanguine sulcos,
ipsaque inexpertis quod primum fecerat herbis
expavit Medea nefas. Sic mutua pacti
fata cadunt iuvenes, minimumque in morte virorum
mors virtutis habet. Pariter sternuntque caduntque
volnere letali, nec quemquam dextra fefellit
cum feriat moriente manu. Nec volnus adactis
debetur gladiis: percussum est pectore ferrum
et iuguli pressere manum. cum sorte cruenta
fratribus incurrunt fratres natusque parenti,
haud trepidante tamen toto cum pondere dextra
exegere enses. Pietas ferientibus una
non repetisse fuit. Iam latis viscera lapsa
semianimes traxere foris multumque cruorem
infudere mari. Despectam cernere lucem
victoresque suos voltu spectare superbo
et mortem sentire iuvat. Iam strage cruenta
conspicitur cumulata ratis, bustisque remittunt
corpora victores, ducibus mirantibus ulli
esse ducem tanti. Nullam maiore locuta est
ore ratem totum discurrens Fama per orbem.
Non tamen ignavae post haec exempla virorum
percipient gentes quam sit non ardua virtus
servitium fugisse manu, sed regna timentur
ob ferrum et saevis libertas uritur armis,
ignorantque datos, ne quisquam serviat, enses.
Mors, utinam pavidos vitae subducere nolles,
sed virtus te sola daret.



405




410




415




420




425




430




435




440




445




450




455




460




465




470




475




480




485




490




495




500




505




510




515




520




525




530




535




540




545




550




555




560




565




570




575




580

→ La traduzione in italiano si può leggere in progettovidio.it

Il passo di Floro dal II libro dell'Epitome di storia romana, (13, 32-33)

Aliquid tamen adversus absentem ducem ausa Fortuna est circa Illyricum et Africam, quasi de industria prospera eius adversis radiarentur; quippe cum fauces Hadriani maris iussi occupare Dolabella et Antonius illa Illyrico, hic Curictico litore castra posuissent, iam maria late tenente Pompeio, repente legatus eius Octavius Libo ingentibus copiis classicorum utrumque circumvenit. Deditionem fames extorsit Antonio. Missae quoque a Basilo in auxilium eius rates, quales inopia navium fecerat, nova Pompeianorum arte Cilicium actis sub mari funibus captae quasi per indaginem. Duas tamen aestus explicuit. Vna, quae Opiterginos ferebat, in vadis haesit memorandumque posteris exemplum dedit. Quippe vix mille iuvenum manus circumfusi exercitus per totum diem tela sustinuit, et cum exitum virtus non haberet, tandem, ne in deditionem veniret, hortante tribuno Vulteio mutuis ictibus inter se concucurrit. In Africa quoque per et virtus et calamitas Curionis fuit, qui ad recipiendam provinciam missus, pulso fugatoque Varo iam superbus, subitum Iubae regis adventum equitatumque Maurorum sustinere non potuit. Patebat victo fuga; sed pudor suasit, ut amissum sua temeritate exercitum morte sequeretur.